- PHTHIRIASIS
- PHTHIRIASISSullam sustulit: de quo Plin. l. 7. c. 43. Age. non exitus vitae eius omnium proscriptorum ab illo calamitate crudelior futi, erodente se ipso corpore, et supplicia sibi gignente.Plutarchus in Sylla plures alios memorat, qui eôdem genere mortis occubuerunt: nempe Acastum Peliae filium, Alcmanem Poetam, Pherecydem Thcologum, Olynthium Callisthenem in vinculis, Mutium Iurisconsultum et Ennum illum, qui in Sicilia bellum servile moverat. Quibus multi nostrorum Antiochum Epiphanem et Herodem Agrippam accensent, quia viventium corpus a vermibus legitur fuisse consumptum, 2. Maccab. c. 9. v. 9. et Actor. c. 12. v. 23. ubi nomine vermium pediculos intelligi volunt. Sed in Actorum loco hos omnino refellit vetustissimus ille Bezae codex, qui sic habet, Καὶ γενόμενος σκωληκόβρωτος ἔτι ζῶν, οὕτως ἐξέψυξεν, Et a vermibus erosus adhuc vivus exanimatus est: Quod de veris vermibus recte dicitur, qui erodere saepius non solent, nist mortuos; sed frustra observaretur, adderenturque illa, ἔτι ζῶν, adhuc vivus, si res esset de pediculis: hi enim vivis, non mortuis, infesti sunt. Quin morituri hominis corpus dcserunt, ut observat Philosophus εν τοῖς Ζωικοῖς, quae hodienon exstant: citantur autem ipsa eius verba ab Apollonio, Mirabil. c. 27. Nempe, ut asserit Alexander Aphrodisaeus, l. 2. Probl. 30. pediculi tepore quôdam et succô sanguineô eôque dulci opus habent, quibus cum destituantur in mortuis corporibus, facile illa deserunt, ut meliora loca quaerant. Scaliger quoque Exercitat. 246. tradit, tamquam in publicis nosocomiis rem notissimam: ubi e miseris illis moritur aliquis, confestim e veteri hospitio, scil. cadavere, demigrare hos hospites. Vide quoque Ambrosium Leonem Nolanum, Probl. 225. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 18. et Hug. Grotium, Histor. Belgic. ubi de obitu Philippi II. Hispaniae Regis, qui simili mortis genere ex hac vita migravit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.